[178] EPISTOLA LXXVIII.

Clarissimo Iureconsulto

IACOBO CUIACIO

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS FRISIUS

U.I.L. Iuridici Collegii Praeses.

S. P.

Occasionem diu quaesitam contrahendae tecum amicitiae, Vir Clarissime, tandem dedit hic noster IANUS GULIELMUS Lubecensis, qui cum istuc profecturus esset, a me petiit, ut se tibi commendarem. Quanquam igitur non immerito vereri debuerim, ne parvi ponderis foret apud te commendatio mea, qui ipse tibi sum ignotus, tamen cum ejusdem professionis communio, audaciam hanc meam non difficulter excusatura sit, modo rem tuis auribus dignam attulero, obtemperandum duxi. Itaque ut meum negotium prius agam, plane cupio, ut me in amicorum tuorum album recipere ne graveris, praestabo enim fideliter quicquid amicitiae leges jubent, nec futurus sum opinor, tuorum catalogo dedecori. Hoc autem si impetro ad IANUM porro me convertam, cujus praeclarum ingenium insigni eruditione nobilitatum, ut multis aliis viris doctis, ita & tibi quoque jucundum fore non dubito: quod tamen eo minus ambitiose mihi praedicandum puto, quod certius specimen ejus ipse praesens tibi mox editurus est. Bonis literis egregiam operam navavit non modo cognoscendis, sed etiam restaurandis ; ita tamen ut ad illustrandam Iurisprudentiam velut ad scopum ultimum eas dirigeret, motus exemplo tuo, qui eo nomine inter Iureconsultos nostri seculi maxime suspiciendus es, quod praeparatum ex omni literarum genere subsidium legibus explicandis attuleris, quo facit ut sordibus abstersis purum nobis ac syncerum praestes Iustitiae templum, IANUS tamen syrenibus istis aequo diutius assidet, quem si tu istinc nonnihil averteris, & ad sacrarium nomices paulo propius adduxeris, dignam operam Reip. navaveris. Mihi quatuor annis integris convictor fuit, quo temporis spatio facile perspexi, quantus in hac palaestra futurus sic, si ad metam ejus serio contenderit. Tu igitur hunc in tutelam tuam recipe & ejus nomine mihi quicquid voles impera ac Vale. Coloniae XXI. Martii. Anno MDLXXXIII.